Vide, quantum, inquam,fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit;
nam et complectitur verbis,quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, siafferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem.re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, totsententiae; falli igitur possumus.
Harumtrium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut,quem ad modum in se quisque sit, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim,quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari abindigno, supplicare, tum acerbius
in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satishoneste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt in quibus de suiscommodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici potiusquam ipsi fruantur.